monumenta.ch > Augustinus > sectio 4 > uwbM.p.th.f.69.103 > csg75.5 > 67 > sectio 4 > 1
Beda, De Schematis et Tropis Sacrae Scripturae, 2, Praefatio <<<     >>> II. De katachresi.

Beda Venerabilis, De Schematis et Tropis Sacrae Scripturae, 2, I. De metaphora.

1 Metaphora est rerum verborumque translatio. Haec fit modis quatuor: I. ab animali ad animal: II. ab inanimali ad inanimal: III. ab animali ad inanimal: IV. ab inanimali ad animal. Ergo:
2 I. Ab animali ad animal ita fit, ut psalmo II: Quare fremuerunt gentes? Et: Dominus qui eripuit me de ore leonis, et de manu ursi. Item psalmo CXXXVIII: Si sumpsero pennas meas ante lucem. Nam et homines et bestiae et volucres animam habent.
3 II. Ab inanimali ad inanimal, ut Zachariae undecimo: Aperi, Libane, portas tuas. Item psalmo VIII: Qui perambulat semitas maris. Translatio est enim a civitate ad montem, et a terra ad mare, quorum nullum animam habet.
4 III. Ab animali ad inanimal, ut, Amos I: Exsiccatus est vertex Carmeli. Homines enim, non montes, verticem habent.
5 IV. Ab inanimali ad animal, ut, Ezech. XI: Auferam a vobis cor lapideum. Non enim lapis, sed populus animam habet.
6 Hic autem tropus et ad Deum fit multifarie. A volucribus, ut: Sub umbra alarum tuarum protege me. A feris, ut: Dominus de Sion rugiet. A membris humanis, ut psalmo XVI [Hic et infra a Beda vel librariis erratum est: verba enim Quis mensus est, etc., sunt Isaiae, cap. XL; sequentia vero, Inveni David, etc., leguntur in Act. apost., cap. XIII.]: Quis mensus est pugillo aquas, et coelos palmo ponderavit? Ab homine interiore, ut, Isai. XL: Inveni David filium Iesse, virum secundum cor meum. A motibus mentis humanae, ut psalmo II: Tunc loquetur ad eos in ira sua. Et, Genes. VI: Poenitet me hominem fecisse. Et, Zachar. VIII: Zelatus sum Sion zelo magno. Et innumera huiusmodi. A rebus insensibilibus, ut, Amos II: Ecce ego stridebo super vos, sicut stridet plaustrum onustum feno. Qui videlicet tropus et in communi locutione usitatissimus est, cum dicimus fluctuare segetes, gemmare vites, floridam iuventutem, et lacteam canitiem.
Beda Venerabilis HOME

bmo296.49 bnf7558.85 med6824.230

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik